- SAXONES Transylvani
- SAXONES Transylvaniunus ex tribus populis, Transylvaniam hodie incolentibus, sunt nempe illi, Saxones, Siculi seu Ciculi et Hungari, quibus et Walachi, sed in faece plebis tantum, et locis magis desertis, se intermiscent. Unde facile ratio patet, cur hodie in media Hungaria lingua Saxonica obtineat. A Longobardis autem (quos Saxones fuisse, Corn. Tacitus satis innuit) orti hi videntur, qui egressi e Rugelandia seu Rugia, sub Agelmundo A. C. 390. regnum in Pannonia condidêre, Vide Hornium Arcâ Noae p. 185. et Orb. Imper. cum Notis L. Ioach. Felicri p. 138. Ab iisdom dictae sunt in eodem Transylvaniae Regno Septem Sedes Saxonicae, de quibus, vide in voce Transylvania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.